☆ tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo ☆
☆ et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
☆ et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant ☆
☆ qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei ☆
☆ tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi ☆
☆ et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum ☆
☆ ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum ☆
☆ iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum ☆
☆ et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me ☆
☆ tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies ☆
☆ tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei ☆
☆ cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam ☆
☆ ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam ☆
☆ terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium ☆
☆ populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ☆
☆ exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum ☆
☆ ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores ☆
☆ et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum ☆
☆ at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum ☆
☆ et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos ☆
☆ illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum ☆
☆ et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo ☆
☆ et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos ☆
☆ et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen ☆
No comments:
Post a Comment
Note: only a member of this blog may post a comment.