Ad sanctitatis tuae pedes,
dulcissima Virgo Maria,
dulcissima Virgo Maria,
corpore prostratus et corde,
supplex oro ut aliquid a te rogare me doceas,
quod te audire et Filium exaudire delectet.
quod te audire et Filium exaudire delectet.
Indignus sum gratia et cunctis
miserationibus tuis minor,
peccatis meis obstantibus.
A te, Sanctissima,
audiri et a Filio tuo benignissimo
exaudiri non mereor.
Noli tamen ad te clamantem
et vitam emendare cupientem pia repellere
quae manum gratiae porrigere
soles ad te suspiranti.
quae manum gratiae porrigere
soles ad te suspiranti.
Memorare, piissima,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia aut tua
petentem suffragia a te derelictum.
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia aut tua
petentem suffragia a te derelictum.
Tali animatus confidentia ad te, Virgo Maria,
confugio, ad te curro, ad te venio,
coram te gemens et tremens assisto.
Noli, Virgo Immaculata,
a me peccatore faciem tuam abscondere,
a me peccatore faciem tuam abscondere,
sed ad me clementer respice.
Noli, Mater Verbi,
mea despicere verba,
sed audi propitia
et exaudi oris mei verba.
Noli, mater omnium,
ab omni benignitate tua me excludere,
sed benigne fac mecum propter
nomen tuum sanctum.
Noli, mater gratiae,
Filii tui gratiam mihi denegare,
sed gratifica me gratiae illi quem tu,
gratia plena, peperisti.
♥♥♥
No comments:
Post a Comment
Note: only a member of this blog may post a comment.