Psalmi 91:1-16
❦❦❦❦❦❦❦❦
1☆Psalmus cantici in die sabbati☆
2☆bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime☆
3☆ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem☆
4☆in decacordo psalterio cum cantico in cithara☆
5☆quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo☆
6☆quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae☆
7☆vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec☆
8☆cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;☆
9☆tu autem Altissimus in aeternum Domine☆
10☆quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem☆
11☆et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi☆
12☆et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea☆
13☆iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur☆
14☆plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt☆
15☆adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt☆
16☆ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo☆
❦❦❦❦❦❦❦❦
¸¸.•*¨*•♫
No comments:
Post a Comment
Note: only a member of this blog may post a comment.